1
[ 131v ]
14.lxi. DE PROPHETIS .
15Hos sequitur electio prophetarum . cum quibus locutus
16est dominus . et ostendit illis secreta sua . ut ea quę
17uentura erant quasi presentia spiritu sancto inluminati ag
18noscere atque enuntiare potuerunt . principes popu
19lorum uentura predicando facti ; alii in utero . alii iN
20puerítia ; alii in iuuentúte atque illi in senectúte . deo
21cógniti et sanctificati inuenti sunt . Fide pleni . deuotio
22ne summi ; industria solertes . excellentes ingenio ;
23in exercitátiónibus disciplinae strícti . in sancta meditatio
24ne assidui . metúque mortis intrepidi . Multi quoque
25ex eis miraculorum signis effulsere ; hominum imfir
26mitates curabant . mortuorum corpora resuscitabant .
27christi uero per uirginem natiuitatem atque passionem uel
28resurrectionem siue ascensionem . et aduentum futurum
[ 132r ]
1 in consummatione mundi iudicio dei edocti . clara uoce
2predixere . Hos omnes procul dubio ueneranda huius diei
3festiuitate nulló modo priuatos esse . credimus sed con
4sortes fieri eam intuendo speramus . Prestante domino nostro
5iesu christo . qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in secula seculorum .
6ameN .