Pembroke 25 Sermo 42 (fols. 95v–97r)

Pembroke 25 Sermo 42 (fols. 95v–97r)

Author Theresa O'Byrne 2008-05-18T22:27:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 42 (fols. 95v–97r)

Author: Theresa O'Byrne

Edition Information

2008-05-18T22:27:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 42 (fols. 95v–97r)

1 [ 95v ]

19.xlii. ITEM ALIA . IN EODEM DIE .

19GLoriari nos oportet

20semper fratres karissimi et gaudere . quia dominus ác redemptor noster post

21redemptionem humani generis et diaboli triumphum . Hodie

22cum magna uictoria ad cęlos ascendisse legimus . et ad pa

23tris dexteram in magna lętitia . cum substantia carnis

24qua nos redimere dignatus est sedisse . Credimus etiam

25inde illum uenire in gloria maiestatis suę cum angelis

26et archangelis . iudicare omnes homines . iustos et peccatores .

27et tunc reddet unicuique secundum opera sua . Illud quoque scire et

28intelligere debemus . quod ante passionem domini omnes sanctorum animę [ 96r ]

1 in inferno sub debito preuaricationis adam tenebantur . do

2nec auctoritate domini per indebitam eius mortem . de seruili con

3ditione et diaboli captiuitate liberarentur . Post ascensio

4nem uero domini ad cęlos omnes sanctorum animę cum christo 1no suspension mark and preceded by curve like lower portion of a c or t – otiose or evidence of erasure? sunt . et ex

5euntes de corpore ad christum uadunt . expectantes resur

6rectionem sui corporis . ut ad integram beatitudinem et perpe-

7tuam felicitatem . cum ipso pariter immutentur . Sicut et pec

8catorum animę in inferno sub timore positę expectant re

9surrectionem sui corporis ut cum ipso pariter ad pęnam conuer

10tantur aeternam . Caueamus igitur fideles christi . ne sine ex

11cussatione pro nostris neglegentiis ante tribunal domini trepidi

12ueniamus . quando cęperit exquírere . quid ei reportemus

13pro omnibus quę pro nobis passus est . Consideremus ergo quod petrus

14apostolus dicit . Karissimi . Christus passus est . pro nobis . uobis relinquens ex

15emplum . ut sequamini uestigia eius . Qui peccatum non fecit

16nec inuentus est dolus more eius . Qui cum malediceretur .

17non maledicebat . Cum pateretur . non comminabatur . Sed

18 tradebat se mitissime . iudicanti se iniuste . Considera 2descender on r and cc a.

19te ergo quod sequitur . ut sequamini uestigia eius . Exem

20plum enim tribulationum reliquit nobis . non diliciarum .

21contumeliarum non pomparum . Flagellorum . dolorum . oppro

22briorum . et spinarum crucis . uulnerumque mortis . Pensemus

23ergo karissimi . quanta propter peccata nostra sustinere debemus .

24si dei filius qui sine peccato est . tanta pro nobis cruciamenta

25pertulit . Non reddamus ergo ei mala pro nobis sed in quantum

26possumus uoluntati ipsius semper obtemperare stude

27amus . Offeramus ei cotidie sancta munera . fidem rectam .

28humilitatem . benignitatem . mentes humiles . et lauda- [ 96v ]

1 -biles mores . supra haec autem . caritatem perfectam . His igitur mune

2ribus cum ipso ascendere hodie studeamus in gloria . quia hęc solem

3nitas ascensionis domini . Hodie per totum mundum manifeste

4cęlebratur . In qua multa mirabilia facta sunt . Apostoli enim

5aspicientes iesum euntem in cęlum . Longissimam scalam uiderunt .

6inter cęlum et terram . et angelos super eam ascendentes et descendentes

7in uestibus albis atque dicentes . Uiri galilei quid admiramini?

8hic iesus qui assumptus est a uobis in cęlum . Ita ueniet ut uidistis

9eum . euntem in cęlum . Sed ite ad Hierusalem et ibi manete do

10nec ueniat uobis spiritus paraclitus ab omni potenti deo . qui uos doce

11bit omnia quę uobis promissa sunt a domino iesu christo . Et iterum .

12Uiderunt filium dei ante sublime altare in alta cęlorum stantem .

13et patrem suum laudantem . ac alleluia dulcissime canentem et mul

14tudinem angelorum canenti respondentem amen . Et iterum . Viderunt

15animas peccatorum in poenis . miserabiliter a daemonibus alliga

16tas . Hęc autem omnia ideo illis ostensa sunt ad nos premonendum .

17ut semper desideremus caelestia . et caueamus hęc loca imfer

18nalia ne intremus in illa . In quibus est cotidie dolor sempiternus .

19tristitia sine lętitia . Abundantia lacrimarum sine consolati

20 one in quibus cotidie cruciantur peccatores . Alii enim pen

21dunt ibi ex pedibus . alii ex manibus . alii ex uesticibus . alius

22ad genua . alius ad umbilicum . aliusque ad labia . alii usque

23ad capillos capitum eorum . Nos igitur cogitemus quę recta

24sunt . quibus placatur deus et eadem faciamus . preparemus corda

25nostra . uacuemur uitiis . Repleamur uirtutibus . cum omni ala

26critate semper desideremus caeleste appetere regnum . ubi

27summus rex ac summi milites semper habitant . Vbi premium

28perpetuum . Vbi manna cęleste . Uita . sine morte . Iuuentus [ 97r ]

1 sine senectute . Lux sine tenebris . Gaudium sine tristitia . Pax sine

2discordia . securitas semper uiuendi sine timore mortis . Ubi pa

3scuntur sancti propter eorum labores quibus placuerunt deo . Vbi est beati

4tudo angelica . et felicitas perpetua . Ubi nec ira nec indignatio .

5neque tenebrę nec ulla mala sunt . sed lux lucida et securitas

6sempiterna . et regnum sine ammutatione . Oportet nos ergo fratres

7karissimi . istum contemnere mundum . ut possimus sequi christum salua

8torem nostrum . Caueamus ne perdamus uitam perpetuam propter uanam

9huius mundi gloriam . sed semper laudemus dominum super cheruphin se

10dentem . cęlum et terram regentem . Quem laudant angeli et ar

11changeli . quem uenerantur prophetę et apostolici . quem semper desiderant

12turbę uirginum uidere . quam ipse est plenitudo et perfectio om

13nium sanctorum . de cuius aspectu semper lętantur in cęlo . Cum quibus

14ad supernam cęlestem patriam . nos perducere dignetur saluator

15mundi . qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in secula seculorum . amen .



Theresa O'Byrne. Date: 2008-05-18T22:27:00

This page is copyrighted