Pembroke 25 Sermo 10 (18r–19v)

Pembroke 25 Sermo 10 (18r–19v)

Author Thomas N. Hall 2006-08-20T02:38:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 10 (18r–19v)

Author: Thomas N. Hall

Edition Information

2006-08-20T02:38:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 10 (18r–19v)

1 [ 18r ]

13.x. ITEM ALIA .

14Factum est fratres karissimi cum implesset iohannes haec

15et multa his similia . et cum annorum esset nonaginta .

16.vii. apparuit ei dominus iesus christus cum discipulis suis dicens illi .

17Ueni ad me . quia tempus est ut epuleris in conuiuio meo

18cum fratribus tuis . Surgens autem iohannes continuo cepit

19ire . sed dominus dixit ei . Dominica die resurrectionis

20meæ . que post .v. dies futura est uenies ad me . Et cum

21haec dixisset . statim in celo receptus est . Ueniente

22itaque die dominica . conuenit uniuersa multitudo

23populi in aecclesia . que in eius nomine fuerat edifi

24cata . et a primo pullorum cantu agens misteria dei . om

25nem populum usquæ in horam diei tertiam allocutus

26est dicens eis . Conserui et coheredes . et comparticipes

27regni dei . uidistis quæ dominus iesus per manus nostras opera face

28re dignatus est . Nos autem ministri fuimus uoluntatis illius ; [ 18v ]

1 ille auctor operum quae a nobis quidem fieri uidebantur . sed illo

2iubente celebrantur omnia . Illa igitur signa . dona . requiem .

3ministerium . gloriam fidem . communionem . gratiam . munera .

4quamdiu nobis donauit accepimus . quamdiu concessit .

5diuisimus . In illo enim conuersati sumus : in illo exultauimus .

6in illo uiximus . sed iam nunc ad aliud opus uocat . Dissolui

7enim iam delectat et esse cum christo . quia hoc quod olim desi

8derauimus . iam non moratur tribuere . Et cum haec dixis

9set . conuersus ad dominum dixit . Domine iesu christe . aecclesiam tuam

10quam aedificasti tibi . misericordia tua protege . Tu domine solus mi

11sericors et pius . solus saluator et iustus ; qui es radix inmor

12talitatis . et fons incorruptionis . consortium nobis huius com

13munionis sanctifica . et hanc plebem quam per gloriosam filii tui

14 passionem adquirere dignatus es . in tuis bonis operibus semper

15custodire digneris . et dirige eam in lege tua quam in populum

16tibi adoptiuum elegisti per unigenitum filium tuum . qui nos

17elegit esse . discipulos . et ouium tuarum pastores esse consti

18tuit . qui tecum in aeternitate uiuit in unitate spiritus sancti amen .

19Et cum orationem complesset . petiit sibi dare panem . Respiciens

20que ad celum benedixit eum ac fregit . et erogauit omnibus

21dicens . pars mea sit uobiscum . et uestra mecum . Deinde post

22haec . iussit sibi perfodi sepulchrum . Et dum tres ex fratribus

23foueam secretius perfodirent ipse hortabatur ceteros . ut

24semper sequerentur dominum . At ubi facta est fouea iuxta

25uoluntatem eius . nullo sciente exuit se uestem . et strauit

26eam super foueam . et stans cum lintheamine . extendit manus

27ad dominum dicens . Deus omnipotens et tu iesu christe . qui me seruum

28tuum speciali amore fouisti . suscipe animam famuli tui [ 19r ]

1 quem cito elegisti . sed sero adsumpsisti . Quotiens te rogaui

2ut ad te uenirem . et dixisti mihi . Expecta paululum . ut liberes

3populum meum per te michi crediturum . Expectaui et tu custo

4disti corpus meum ab omni pollutione . et non dereliquisti me

5solum cum irem in exilium . Posuisti enim in ore meo uerbum

6ueritatis tuæ . et scripsi ea opera que oculis meis uidi . et uerba

7quæ ex ore tuo auribus meis audiui . Et nunc domine commendo

8tibi filios tuo Line 52: s

Addition to text.

s
quos tibi per aquam et spiritum sanctum regeneraui . et me

9suscipe . ut cum fratribus meis sim cum quibus me uisitare uenisti .

10Aperi mihi ianuam uite . et principes tenebrarum non occur

11rant michi . Et manus extranea numquam a te me sepa

12ret . sed suscipe spiritum meum . et perduc me ad conuiuium epularum

13tuarum . ubi epulantur omnes amici tui . Tu es enim christus filius

14dei uiui . qui precepto patris Line 58: obediens

Addition to text.

obediens
mundum saluasti . qui spiritum sanctum tuum

15nobis dedisti . et nos communiter per eundem spiritum tibi gratias

16referimus . per infinita secula seculorum . Et cum omnis populis respon

17 disset amen . Lux tanta apparuit super apostolum per unam fere horam

18resplendens . Ut nullus eam sufferre poterat . et signans

19se totum astit dicens . tu mecum sis domine iesu christe . Et cum proiecit

20se supra tumulum in quo strauerat uestimenta sua et dixit .

21Pax uobiscum fratres . et omnes benedicens ác uale faciens depo

22suit se uiuens adhuc in sepulchro suo . et iussit se operire

23laudans et glorificans deum . Et statim in hac uoce reddidit

24spiritum . Alii gaudebant . alii autem flebant . gaudebant . quia

25tantum in illo cernebant gratiam . dolebant . quod tanti uiri

26aspectu et presentiæ specie disi ungebantur . sed protinus

27manna ex sepulchro eius deuenit . adorificans super omnes

28ibi astantes . quam usque hodie locus ipse gignit in die natalis eius . [ 19v ]

1 et curantur omnes ab omnibus infirmitatibus suis uirtute precum

2et orationum eius . Largiente domino nostro iesu christo . qui coronis

3aureis clarificat sanctos suos . Cui est honor et imperium et po

4testas cum patre et spiritu sancto . per infinita secula seculorum amen .



Thomas N. Hall. Date: 2006-08-20T02:38:00

This page is copyrighted